Apocalypsis B. Joannis*

Caput 1: Versus 16

Stellas.Stellae sunt episcopi, qui debent aliis lucere verbo et exemplo vitae, qui etsi peccaverint, stellae vocantur, secundum quod instituti sunt: quos habet in dextera, id est in potioribus donis, quae per dexteram significantur.Et ex ore.Id est Dei inspiratione exivit praedicatio, quae utrumque secat, in Veteri quidem Testamento carnalia opera, in Novo autem concupiscentias; unde de hoc gladio, qui est verbum Dei, scriptum est:Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquiturin vobis. Sicut sol lucet in virtute.Id est in meridie sine nubibus. Vel, sicut ipse Christus in resurrectione; vel, quando fixus erit in aeternum.
(* Traductions européennes)